ROGATIO

ROGATIO
ROGATIO
apud Romanos, nomen fuit omnibus actionibus cum populo commune; unde Leges, Plebiscita atque id gerieris alia decreta, Rogationes appellatae. Si enim Legum e. g. Comitia essent, antequam Populus in suffragium mitteretur, primum Lex recitabatur a Praecone, subiciente Scribâ: tum oratione docebatur Populus; denique rogabatur, ut eam Legem acciperet et suffragiis suis iubere vellet, testibus Asconiô, in argum. Orat. pro C. Cornelio, Appianô, bell. civ. l. 1. et Plut. in Catone Utic. Formula rogandi erat, Velitis Iubeatis Quirites, quod omnium actionum cum Populo commune fuisse principium, et Cicer. et Livio intelligi potest. Cum itaque hic responderet, uti rogatis: Lex erat. Vide Brissonium, de formulis l. 2. p. 129. et seqq. Quô ordine vero in Senatu sententiae rogatae sint, pluribus exsequitur A. Gellius, l. 4. c. 10. ubi ait: Ante Legem, quae nunc de Senatu habendo observatur. ordo regandi sententias varius fuit. Alias primus rogabatur, qui a Consoribus princeps in Senatum lectus fuerat; alias qui designati Consulas erant. Quidam e Consulibus studiô aut necessitudine aliquâ adducti, quem eis visum erat, honoris gratiâ, extra ordinem sententiam primum rogabant: observatum tamen est, quum extra ordinem fieret, ne quis quemquam, ex alio, quam ex Consulari loco, sententiam primum rogaret. C. Caesar in Consulatu, quem cum M. Bibulo gessit,f quatuor solos extra ordinem rogâsse sententiam dicitur, ex iis quatuor principem rogabat M. Crassum, sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primumcaeperat Pompeium rogare. Dionysius Halicarnassaeus variis in locis testatur,d olim apud Romanos moris fuisse, ut primi seniores, dein minores natu interrogarentur: idque ita, ut secundum Magistratuum ordinem sententiamd dicerent; Consulares primô, Praetorii secundô, Aedilitii tertiô, Tribunitii quartô locô, et Quaestorii quintô. Post Comitia Consularia designatos Consules primo fuisse rogatos, indicat Cicero, Philipp. 5. Qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tendbo in viris fortibus honorandis. A. Bruto igitur Consule designato, more Maiorum, exordium capiamus. Qui autem priorelocô Consul designatus erat, primus rogabatur, sicut primus quoque Consul rogabat sententias: Itaque honor erat, primum Consulem creari. Unde refert Plutarchus M. Lepidum, ante Q. Catulum, Cn. Pompeiô adnitente, Consulem esse renuntiatum. Quare autem Consules designati primi rogarentur, vide Appian. Histor. Civil. l. 2. etc. Apud Athenienses, quô ordine οἱ Ιπεντακόςιοι sententiam fuerint rogati, vide supra in voce Quingenti. In contione apud eosdem, convocatô Populô peractisque sacris, quae Κατάρςια dicebantur. Praeco sollenni formulâ, ex Lege, adprecabatur omnia fausta et prospera toti Atheniensium Populo, orareque iubebat, quibus licebat (uti et supra alicubi dictum) Itaque primi verba faciebant seniores, deinde minores, pro aetatis uniuscuiusque ratione ac ordine: atque ad id invitabantur Praeconis voce, τίς ἀγορεύειν βούλεται τῶ ὑπὲρ πεντήκοντα ἔτη γεγονότων; Idem λέγειν τῶν ἄλλων Α᾿θηναίων τὸν βουλόμενον, οἷς ἔξεςτι. Licebat autem omnibus ἐκκληςιάζειν, qui erant Famae integrae, iamque ante Lexiarchico inscripti, quod fiebat annô aetatis 20. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 3.
tit. 1. ut et infra, voce Suffragium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Rogatĭo — (lat.) 1) Frage, Bitte; 2) (röm. Ant.), Gesetzvorschlag, welcher erst durch die Billigung des Volkes in den Comitien zu einer Lex wurde, s.u. Lex 1); auch mißbräuchlich 3) so v.w. Lex; 4) die Anklagebill des Klägers in den Volksgerichten, s. Rom… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rogatio — (lat.), im alten Rom die Frage, die der Magistratus an das in den Komitien versammelte Volk vor der Abstimmung mit der Formel: »Velitis, jubeatis etc.« richtete; dann der Gesetzvorschlag selbst. der durch Annahme zur Lex erhoben wurde …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Rogatio —    • Rogatĭo,          предложение закона, который делался lex только по одобрении народа; часто неверно употребляли это слово, говоря о действительном законе. Cic. Sest. 10, 29. Cic. ad Att. 3, 20. Во времена императоров, которые, в силу своей… …   Реальный словарь классических древностей

  • rogatio — index bill (proposed act), motion, proposition, question (inquiry), request Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton …   Law dictionary

  • Rogatio — Das lateinische Wort rogatio (vom Verb rogare, „befragen“, stammend) bezeichnet jeden Vorschlag an die Legislative, ist also gleichermaßen auf Gesetze (Lex) und Volksabstimmungen (Plebiszit) anwendbar. Dementsprechend gibt es die Ausdrücke… …   Deutsch Wikipedia

  • rogatio — (Roman law.) An asking; a request; the proposal of a law for enactment …   Ballentine's law dictionary

  • rogatio testium — /rageysh(iy)ow test(i)yam/ This in making a nuncupative will, is where the testator formally calls upon the persons present to bear witness that he has declared his will …   Black's law dictionary

  • rogatio testium — An essential of a valid nuncupative will, being a request by the testator to some person or persons present at the time the testamentary words are spoken, to bear witness that such constitute his will. 57 Am J1st Wills § 658 …   Ballentine's law dictionary

  • СЕНАТ —    • Senātus,          совет старцев (senes).          a) При царях и во время Республики. Ромул выбрал в С. из рода Рамнов (Ramnes) 100 глав семейств, которые делились на 10 декурий, по 10 сенаторов в каждой. Из каждой декурии был затем выбираем …   Реальный словарь классических древностей

  • Adoption im Römischen Reich — Kaiser Augustus, der bekannteste Adoptivsohn der römischen Geschichte In der römischen Republik war Adoption (von lateinisch adoptio, Annahme an Kindes Statt) ein üblicher Vorgang, vor allem in der Oberschicht und bei den Senatoren.… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”